CANTHARUS sub lingus

CANTHARUS sub lingus
CANTHARUS sub lingus
inter genitales notas, quibus in Aegypto olim insignitus erat Apis, reconlerut Plinio, l. 8. c. 46. de Apt bove. Insigne ei, in dextro latere candicans macula cornibus Lunae erescere incipientis. Nodus sub lingua, quem Cantharum appellant; Herodote itidem, ubi de codem, καὶ κάνςθαρον ἐπὶ τῇ γλώττῃ. Quid vero hâc voce indigitatum fuerit, non adeo notum fuit: Multa enim illa significat et inter alia δάκτυλον τῶ ιἑρῶν, cuius figuram nodus ille sub Apidis lingua potuit referre. Certe viderur haesitâsse Plinius, et Graecam vocem ideo retinuisse, cum scarabaeum dicere potuisset aeque bene, sic Graecis quoque dictum. Non dubium tamen quin κάνςθαρος hîc sit scatabaeus. Namque hic apud Aegyptios Soli sacer, uti bos Apis Ositidi, h. e. Soli, dicatus fuit. Erat autem sacer Soli scarabaeus is, qui pilas volvit, βυλλαρὸς Graecis, propter quem reliquam scarabaeorum turbam, inter Numina relatam esse, Plin. ait l. 30. c. 11. Operum enim Solis similitudinem huic scarabaeo inesse dixêre, quod pedibus fimum subigens, illum in pilam, h. e. σφαιροειδὲς χῆμα, cogat, illamque ab Oriente in Occidentem continuo volutet, etc. Vide Salmal. ad Solin. p. 438.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”